PROBASCANION

PROBASCANION
PROBASCANION
in Hierosol. Templi fastigio, ad aves arcendas, occurrit apud Hebr. qui id vocabant chole oreb, arcens corvos. Kimchius in Psalm 84. Aliquid fecerunt in Templi tecto, ne aves ibi quiescerent, quod vocabatur Chole oreb. Quod sic describitur in Talmud. in Tract. Middoth, c. 4. fol. 71. Et Chole oreb perdebat corvos, quia Templum cingebat super lericam a quatuor ventis ferreô cingulô cubitum altô, gladii instar acutô, ne ullaavis Templo insideret, quia per gladium illum pedes eius abscindebantur etc. Et quidem in secundo, istiusmodi προβασκανίῳ opus fuisse, scribit Aruch, non vero in primo Sanctuario, quod in illo habitaverit divina Maiestas. Tamen etiam in Templo primo, Salomonis scil. tale aliquid describitur, ab Eupolemo apud Eusebium, l. 9. cum eum fecisse dicit, Δακτυλίους δύο χαλκοὺςἁλυσιδωτοὺς (l. δικτύας δύο χαλκᾶς ἁλυσιδωτὰς) καὶ ςτῆσαι αὐτὰς etc. Retia duo aerea hamulis conserta et machinis imposuisse, quae viginti cubitis supra Templum eminebant et totum illud obumbrabant, et ex singulis retibus appendisse tintinnabula quadringenta magni ponderis et tota illa retia sic adaptâsse, ut sonarent tintinnabula et aves sonitu suô abigerent, ne Templo insiderent, et in portarum aut porticuum laquearibus nidisicarent et stercoribus suis Templum polluerent. Sed l. 1. Regum, ubi Salomonis Templum accurate describitur, nihil tale reperies: ut neque in Iosepho, quamvis idem
scribat, de Templo ab Herode exstructo, de Bello Iud. l. 6. c. 6. Κατὰ κορυφὴν δὲ χρυσίους ὀβελοὺς ἀνεῖχε τεθηγμένους, ὡς μή τινι προσκαθεζομένῳ μολύνοιτο τȏυ ὀρνέων, In summo autem aureis verubus horrebat acutissimts, ne ab insidentibus avibus pollueretur. Quae descriptioni Talm udicae satis consona. Vide Bochart. Hieroz. Part. posier. l. 1. c. 8. et supra Gloria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • TERRICULAE — in versu Lucilii apud Lactantium, l. 1. c. 21. Terriculas, Lamias, Fauni quas Pompiliique Instituêre Numae Idola dicuntur, seu facies batbarae, quas terrendis pueris Veteres pingebant; uti de Batavo vultu testatur Martialis, Apophoret. l. 14.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”